monumenta.ch > Plinius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 78
{XXIII} et de miluo adfirmant, si inveterato tritoque quantum III digiti capiant bibatur ex aqua aut si pedes sanguine eius perunguantur. inlinuntur et columbarum sanguine cum urtica vel pennis earum, cum primum nascentur, tritis cum urtica. quin et fimum earum articulorum doloribus inlinitur, item cinis mustelae aut coclearum, et cum amylo vel tragacantha. incussos articulos aranei telae commodissime curant. sunt qui cinere earum uti malunt, sicut fimi columbini cinere cum polenta et vino albo.